라틴어 문장 검색

si usque eo tumebit ut super ossa quoque emineat, coercebit eam bene trita lenticula, vel folia vitis contrita et cum recenti vel butyro vel adipe anserina mixta;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 19:2)
At pavoninoet anserino, paulo amplius ter novenis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 10:2)
At vero M. Aemilius Lepidus, qui est Porcina dictus, isdem temporibus fere quibus Galba, sed paulo minor natu et summus orator est habitus et fuit, ut apparet ex orationibus, scriptor sane bonus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 1:4)
Galbam memoria teneo divinum hominem in dicendo et M. Aemilium Porcinam et C. ipsum Carbonem, quem tu adulescentulus perculisti, ignarum legum, haesitantem in maiorum institutis, rudem in iure civili;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 40:2)
198 227 3 Aelius Tubero, Q. (Panaetii auditor) 363 8 Aemilius Lepidus Porcina, M. cos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, I. NOMINA PROPRIA8)
Singulae enim gallinae altiles pro turdis circumlatae sunt et ova anserina pilleata, quae ut comessemus, ambitiosissime a nobis Trimalchio petiit dicens exossatas esse gallinas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:2)
97 P.L.M. Iudaeus licet et porcinum numen adoret et caeli summas advocet auriculas, ni tamen et ferro succiderit inguinis oram et nisi nodatum solverit arte caput, exemptus populo sacra migrabit ab urbe et non ieiuna sabbata lege premet.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 24:1)
Curriculi motus rotarumque versata facies leones redegit in caveam, elephantos porcina vox terret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 61:3)
agninam caram, caram bubulam, vitulinam, cetum, porcinam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 84)
Alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2101)
Iube igitur tribus nobis apud te prandium accurarier atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier, glandionidam suillam, laridum pernonidam, aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum, madida quae mi adposita in mensa miluinam suggerant;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 355)
aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidus, remove, abi aufer neminem eorum haec adseverare audias, sed procellunt se et procumbunt dimidiati, dum appetunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1179)

SEARCH

MENU NAVIGATION